- POTENTIA
- I.POTENTIAPicenorum urbs, Ptol. S. Maria di Loretto. Ferrar. Baudrando urbs fuit Piceni excisa, cuius vestigia apparent ultra dextram fluvii cognominis ripam, nomenque superest in Abbatia proxima, S. Mariae ad pedem Potentiae, ubi veteris pontis arcus lapideus et veteris sepulturae moles latericia, ut et pavimentum sub terra Musivi operis, Locus ille mille pass. et paulo amplius a Recinetensi portu distat. Ex Luc. Holstenio. Item oppidum Lucanorum mediterr. Ptolem. Potenza Leandro.II.POTENTIAtitulus honorarius, quô Michaelem Imperatiorem Constantinopol. compellat Nicolaus Papa. Ep. 8. Passim enim Potentes, pro Proceribus, Primoribus. Statius, Theb. l. 4. v. 78.——— Seu quos monet exul et haesitTristibus aucta fides, seu quis mutare PotentesPraecipuum ———Et apud eundem, l. 5. v. 733. Inachidae potentes. Sic Dii maris potentes, apud Virgilium, l. 4. Aen. v. 528. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.